라틴어 문장 검색

Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus Byzantii agens vix furorem populi effugerit quod avis cuiusdam rostri oblongi fauces inserto baculo diduxisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:15)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli;
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장31)
A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices.
(불가타 성경, 바룩서, 4장45)
Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 8:1)
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:1)
Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:3)
Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:3)
Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:2)
Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:6)
Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:4)
Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,quam quem bubulci eodem die possint obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:2)
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:1)
Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:1)
Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION